APHRICA

APHRICA
APHRICA
una ex tribus orbis, iam priscis cogniti, partibus, melius Africa.
Fuit olim, sub variis Principibus, a quo Caini Noaeque posteri ibi sedes fixerunt. Postea, a Romanis subactâ Carthagine, huc coloniae deductae: donec Vandali, Genserici auspiciis, regione potiti sunt, A. C. 427. secundum Prosperi Chronicon. Recuperavit eam Belisarius, Iustiniani copiarum Dux, Gilimerumque cum Carthagine cepit, A. C. 552. Arabes A. C. 653. dein seu 40. Hegirae, sub Odmano Califa 3. ductu Occuba ben-nafii huc pervenerunt, iunctique Saracenis Heraclii Imperatoris praesidia pepulerunt, a quo tempore per annos 900. gravissimâ servitute terra haec pressa est: iam Turcarum Imperator partem eius tenet, reliquum sub Principibus propriis, Mahometanis itidem, gemit, maritima quaedam loca Hilpani quoque possident, et Angli. Marmol. Diego de Torres. Alii complures Religionem Afrorum quod attinet, primi Barbariae incolae Soli et Igni sacra fecerunt, dedicâruntque templa sumptuosissima, ubi non minori curâ Ignis, quam apud Persas, Romanosque custoditus est; conversi A. C. 387. Numidae planetas adorârunt. Nigri quibusdam astris elementisque honoremk exhibuerunt divinum, imo etiam primae rei viventi, in quam matutini inciderunt. Aethiopiae superioris populi Deum caeli, sub nomine Guignimo, venerati, Maguedae Sabae Reginae suasu Iudaismum receperunt, ab Eunucho autem Candaces Christianâ fide imbuti sunt. Inferioris Aethiopiae incolae idololattae omnes, moribus ab humanitate abhorrentibus, brutis quam hominibus similiores, semper fuêre; mhilominus quidam ex illis a Lusitanis subinde converri dicuntur. Aegyptii olim ridiculi omnino Idolorum cultores, postea devoti Christiani, tandem Mahometani superstitiosi evaserunt. Marmolius l. 1. c. 3. Salvianus l. 7. de provid. Augustin. c. 15. de unit. Eccl. docent, Africam ab Apostolis ipsismer, vel ad minimum, ab horum discipulis veram fidei doctrinam hausiste: unde Ecclesia per aliquot saecula, inter persequutionum procellas, erroresque Manichaeorum, Donatistarum, Arianorum, Pelagianorum, Circumcellionum, etc. tandem falsorum Fratrum insidias, sub Diocletiano, et Apostatarum insultus sub Decio, nihilominus floruit. Baron. A. C. 302. 353. 439. etc. Vandali post haec rerum potiti, Ecclesiam gravissime afflixerunt, vide Victorem Uticensem. Sub Hilderico tamen Thrasimundi succeslore, exules e Sardinia revocavit. A. C. 522. Tandem Arabes sub finem saeculi 7. Africam ingressi, Mahometis eam deliriis infecerunt, quae, etiam auctoribus in deserta compulsis, nihilô setius durant. Proprie autem quinque incolarum hodie genera, Mahometani, Cafri exleges, Idololatrae, Iudaei et Christiani. Primi, magnam Africae partem possidentes, iterum in 72. sectas sunt subdivisi. Secundi nullâ Dei cognitione imbuti, brutorum more vivunt. Tertii Nigrorum regionem et Aethiopiam praesertim inferiorem implevernnt. Iudaeorum in variis ibi regnis non exiguus numerus. Ex his indigenae Abrahami quoque le posteros ferentes, in Aegypto et Abyssinia non invalidi.l Advenae partim, post vastatam a Romanis, Persis, Christianis et Saracenis terramk Canann, huc se receperunt: partim ex Europa pulsi, e Gallia A. C. 1395. Italia A. C. 1342. Anglia 1290. Hispania 1492. eodem confugerunt. Habent hi Synagogas aliquot, sed egeni sunt et ab omnibus calcati. Christianorum in hac Mundi parte degentium quidam peregrini sunt, ut a piratis capti, vel indigenae, ut Regum Angliae, Hispaniaeque subditi, et magna pars Abyssinorum. Reliqui Shismatici sunt, ut Maronrtae, Georgiani, Graeci, Armenii et qui a S. Thoma nomen habent; quorum aliqui Patriarcham Alexandrinum pro capite agnoscunt, alii Praesules habent peculiares.
Graeci a Constantinopolitano dependent. Ioh. Leo, Grammaeus, Marmolius, etc. Synodô Carthagine a Cypriano, A. C. 255. habitâ, rigor erga abnegantes mitigatus, et paenitentibus reditus permislus est. Dein A. C. 257. controversia ingenos oborta, an ab haereticis baptizati rebaptizandi: quod cum affirmarent Afri, a Stephano Episcopo Romano excommunicati sunt, increpantibus hunc Orientalibus Episcopis, quod lenitatem et humilitatem Apostolicam non servâslet, Euseb. l. 7. c. 3. Cyprian. t. 5. Ep. ad Pompeium. Unde Schisma. Plura de Conciliis Africanis vide apud Laetum in comp. Hist. univ. Morer. in Diction. Hist. Baron. A. C. 257. 258. 522. 523. Conciliorum tom. 1. etc. De situ autem, moribus incolarum, regionibus urbibusque supra, in Africa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Aphrica — Infobox Album Name = Aphrica Type = Album Longtype = Artist = Klaus Schulze, Rainer Bloss Ernst Fuchs Released = March 1984, withdrawn 1984 Recorded = September 1983, Hambühren Genre = Avant garde Length = 38:50 Label = Inteam Producer = Reviews …   Wikipedia

  • Klaus Schulze — Infobox musical artist Name = Klaus Schulze Img capt = Klaus Schulze with Lisa Gerrard, 2007 Img size = Background = non vocal instrumentalist Birth name = Alias = Born = birth date and age|1947|8|4 Died = Origin = Berlin, Germany Instrument =… …   Wikipedia

  • Moondawn — Studio album by Klaus Schulze Released April 16, 1976 …   Wikipedia

  • Cyborg (album) — Cyborg Studio album by Klaus Schulze Released October 1973 …   Wikipedia

  • Mirage (Klaus Schulze album) — Mirage Studio album by Klaus Schulze Released April 1977 …   Wikipedia

  • Dune (Klaus Schulze album) — Dune Studio album by Klaus Schulze Released 1979 …   Wikipedia

  • Dig It (Klaus Schulze album) — Dig It Studio album by Klaus Schulze Released October 31, 1980 …   Wikipedia

  • Dreams (Klaus Schulze album) — Dreams Studio album by Klaus Schulze Released November 1, 1986 …   Wikipedia

  • Miditerranean Pads — Studio album by Klaus Schulze Released Feb …   Wikipedia

  • Dosburg Online — Studio album by Klaus Schulze Released November 24, 1997 …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”